PANDOCHEUM

PANDOCHEUM
PANDOCHEUM
Graece Πανδοχεῖον, proprie stabulum est seu diversorium. Veter. Glosse, Stabidum, ἱπποςτάσιον, ὀνοςτάσιον,
πανδοχεῖον. Stabulum autem non solum significare receptaculum equorum et iumentorum, sed etiam pro caupona, diversorio, ac hospitio accipi, discimus ex Appuleio Miles. 1. Tertulliano Apologet. c. 42. Cypriano l. 3. Ep. 13. Augustino Tract. 41. in Ioann. Aliis. Unde Stabularius, caupo, apud Senec. de Benef. l. 1. c. 14. Atque hôc sensu vox Πανδοχέιου occurrit Lucae c. 10. v. 34. de eo, qui in latrones inciderat, ἤγαγεν αὐτὸν εἰς πανδοχεῖον. Vide Cl. Suicerum Thesaur. Eccl. in hac voce, uti hîc passim, in vocibus, Copa, Hospitium, Stabulum. De Pandocheorum vero extorsionibus coercitis, lege memorabili Ferdinandi Catholici et Isabellae, Castellae ac Aragoniae Regum, vide Damianum Goes in Hispan. etc. Affine Pandocheo, Coenotrophium est, qualia, pro usu promiscuorum, sicut Xenodochia, Gerontocomia, Orphanotrophia aliaque, pro usu peregrinorum, senum, orphanorum etc. in specie, primus instituisse legitur Hircanus Iudaeorum Princeps, apud Hegesippum, vide suô locô.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • COENOTROPHIUM — Graece Κοινοτροφεῖον, vide infra Pandocheum …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”